Umowa ugodowa z 1367 r. (Nr. 1 Paul Frauenstädt)

Z almanach wrocławski
Przejdź do nawigacjiPrzejdź do wyszukiwania

Nr. 1 Paul Frauenstädt

1367

(Nudus Laurentius. Altes Breslauer Stadtbuch. Stadtbibliothek. daselbst.)

Secunda feria post dominicam Oculi Coram nobis Consulibus Cunzko Rouber Hensil Rouber et Maternus grunt parte ex una, Jekel juvenis Ruhows, Grozehannis, Nicol Karczin parte ex altera et quaelibet pars pro se et ejus amicis atque affinibus ac eorum complicibus omnibus, partibus ab utrisque qui in aliquo hujus cause prout infra sint suspecti, amicabilem concordiam et irrevocabilem condixerunt super homicidio in Niczkone Ruchus perpetrato et volneribus duobus pugnalibus in Niczkone pyskir perpetratis nec non vulnere pugnali in Johanne Rouber perpetrato et Grozehannsem duobus lemdis et volnere pugnali peractis. Sic quod nullus istorum omnium partibus ab utrisque et qui suspecti forent amodo alium quemcunque debent odire seu habere recordationem in malo et si secus aliquis ipsorum fecerit nominatim quod in hyis in quibus antea majus delictum erat perpetratum, quod isti denuo maletractarentur verbo vel facto (…) talis excessuum perpetrator hic wratislaviae et alias locorum ab honestis hominibus et viris tamquam maleficus et inhonestus homo debet deputari.